Prophetia Jeremiae*

Caput 44: Versus 26

Vivit Dominus,etc. Contradicit propheta ex sermone Domini ne nomen ejus vocetur ore Judaeorum in terra Aegypti, quoniam qui contra Dei praeceptum illuc pertransierant, protectionem Domini ibidem habere non debebant. Mystice autem non vocatur nomen Domini ore haereticorum in terra Aegypti: quia nec sermo eorum nec oratio, dum in errore sunt, accepta est Deo.Non enim est pulchra laus in ore peccatorisEccl. 15.. Qui ergo in errore perseveraverint, peribunt gladio districti judicii. Qui autem, relicto errore, de Aegypto in terram Juda redierint poenitentes: et deinceps catholicam fidem tenentes salvabuntur.
(* Traductions européennes)